라틴어 문장 검색

namque ideo pluviis turbaverat omnes ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, ut tibi servatum scirent convexa serenum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:228)
ne timeare times et, quem vindicta manebat, desperare vetas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:176)
haec et amicitias longo plus tempore firmat mansuroque adamante ligat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:15)
scis nulla placere munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert serus et incassum servati prodigus auri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:74)
"Servatas, Stilicho, per te, venerande, curules, ornatas necdum fateor.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:130)
mansura verendus scribit iura senex, numeros qui dividit astris et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt ac pereunt fixis cum legibus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:221)
O felix servata vocat quem Roma parentem!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:34)
quantum profueris, quantam servaveris urbem, attonitis metire oculis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:42)
semper placidis te moribus egit servavitque piam victis nec polluit umquam laurum saevitia.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:107)
maneant clausis nunc sicca pharetris, omnis et a solitis noster venatibus arcus temperet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:134)
in solam cruor hic servetur harenam.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:135)
Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 19:1)
qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:3)
Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:3)
In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION