라틴어 문장 검색

una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 476:1)
luce ut senserunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 511:1)
et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 18:1)
minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res, magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 145:1)
tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 249:1)
quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 262:2)
alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 393:1)
paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 509:3)
huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 541:1)
M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 39:1)
Nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 142:1)
prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 164:1)
transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 181:1)
praetores in provincias profecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 357:1)
tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiae reliquerat cum proficiscitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION