라틴어 문장 검색

postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 34:2)
et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:1)
quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 202:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 547:1)
sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 42:1)
nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 57:1)
consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 238:1)
nihil comparare singula necesse est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:2)
adeo nihil motum ex antiquo probabile est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 614:2)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 530:2)
alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 645:2)
exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset quod solito serius ad comitia venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 519:1)
senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION