라틴어 문장 검색

ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 181:1)
nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 189:2)
ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:4)
nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 25:1)
atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 28:1)
sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:2)
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, turpitudinis rapere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:1)
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:3)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tanquam sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 214:4)
Oratoribus etiamsi rarus eius rei, nonnullus tamen usus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:3)
ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:2)
nam plerique has tropos esse , quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:1)
est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)
Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION