라틴어 문장 검색

XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater, et Deus Filius, possunt charitas appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:27)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Spiritum vero sanctum cum dicimus, tale est ac si commemoremus divinae bonitatis charitatem ex Patre et Filio pariter procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:4)
, 3), hoc est in dicto suo, seu Verbo, id est in coaeterna Sapientia sua Pater ordinavit facienda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:16)
Dixit Deus, intelligitur Verbum et Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:22)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:13)
Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:14)
I, 1 et seq.) David quoque aeternam Filii generationem ex Patre Deo aperte insinuat, ubi personam Filii introducit loquentis sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:27)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:11)
" (Isa. LIII, 3) id est Christi, etc. Haec etiam sapientiae coaeternitas cum Patre plane in Proverbiis monstratur his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:22)
Quid enim apertius ad aeternam generationem Verbi quam id quod ipsa sapientia perhibet se ante constitutionem mundi conceptam esse et parturiri, et se cum Patre aeternaliter permanentem semper ludere coram eo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:32)
Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a Deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa Patris substantia, ex qua est, gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION