라틴어 문장 검색

Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:1)
concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:2)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 69:1)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:2)
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)
latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent ut popularem etiam facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 78:1)
Lucretius consul, qui magno natu non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 81:2)
apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 82:1)
Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:2)
id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:2)
inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:1)
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:2)
consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION