라틴어 문장 검색

e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:9)
cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:5)
est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:1)
atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 96:1)
quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:3)
serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:1)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:4)
Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:3)
Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum - sunt enim exilia - , tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:3)
Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:2)
Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:5)
At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:6)
non feram, non patiar, non sinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION