라틴어 문장 검색

Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:4)
Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:12)
Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:8)
Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:13)
Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:1)
Constantius, Arrianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:2)
Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere irium potui, in illo tunc dolore consumpsi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:2)
Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:4)
"labor in Iacob nec dolor in Israhel."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:13)
quod satis dolet, maiori dolore expellitur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:6)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:10)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION