라틴어 문장 검색

Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim (mittam nuntium ad te), ne me deseras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8144)
non mihi forte visum ilico fuit, melius quom prandium quam solet dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 24)
At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis conspicari, si volturios forte possis contui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2302)
Nisi forte factu's praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 424)
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam satis fuerit biberis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 494)
nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, [neque umquam satis hae duae res ornantur] neque eis ulla ornandi satis satietas est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 22)
male ego metuo miluos, mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 511)
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2164)
nam illum ecastor mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2168)
Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2102)
pater quom peregre veniet, in portast locus, nisi forte in ventrem filio conrepserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 436)
tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas, norisne hominem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2234)
sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia sunt copiosi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말20)
itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말10)
si forte pedem, si forte iteratione auxit dubitationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7561)

SEARCH

MENU NAVIGATION