라틴어 문장 검색

quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:6)
quae communia sunt vobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:2)
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
auxerunt autem haec eadem poetae pictores opifices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:4)
Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:4)
Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:7)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 105:4)
Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:10)
ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:3)
Audiamus enim Platonem quasi quendam deum philosophorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:1)
in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere ea difficultas induxit et vulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:2)
Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION