라틴어 문장 검색

atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 296:2)
sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 324:1)
missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:2)
in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 336:2)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 581:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)
coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 361:1)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 475:1)
aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 502:1)
spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 699:1)
erant coniunx liberique eius apud Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION