라틴어 문장 검색

has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 368:1)
tum abducto in secretum viro Tanaquil, viden tu puerum hunc, inquit, quem tam humili cultu educamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 409:1)
inde tanto beneficio et inter mulieris familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 412:1)
pauperes satis stipendii pendere si liberos educent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:5)
consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 118:1)
Consul copias contra hostem educit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 263:2)
itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:2)
consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 684:1)
Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 699:1)
tum tribuni, eludentes velut vana dicta persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:4)
referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:1)
adortusque nec omnes dum eductos, nec qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 668:1)
biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:6)
an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 56:2)
postero die in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION