라틴어 문장 검색

dein, cum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret , regii fessi iam et plures non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 429:2)
hi tamen per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostes centum ex iis occisis, centum ferme captis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 432:2)
nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:1)
haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 68:1)
Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 90:1)
si primum impetum quem, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 208:1)
nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:2)
quattuor menses obsidionem Same sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 362:1)
ultro enim amatus appetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 97:2)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 577:1)
non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus quos conscriptos haberent, diem quo Pisas convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 308:1)
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 471:1)
non sustinuere impetum necopinatum hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION