라틴어 문장 검색

nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:1)
naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 233:1)
inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 246:2)
in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 286:1)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
et Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere vulturium volasse in aedem Iovis, Volsiniis sanguine lacum manasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 359:1)
inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 367:2)
septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 368:1)
circa portam qua venturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 427:2)
vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:1)
vixdum satis patebat iter, cum perfugae certatim ruunt per portam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 430:1)
Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 431:1)
Itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 435:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 549:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION