라틴어 문장 검색

Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:5)
in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 229:1)
quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 270:1)
inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis (quantum enim interfluit fretum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 276:1)
iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 130:1)
hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignes, praecipue regios, accipiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 180:2)
haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)
atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 263:1)
pars altera regiae adulationis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 316:1)
Acarnanes nuntiare iussi quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 397:2)
magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:1)
aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset colloquium, existimabant deberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:2)
quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus pervenisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 439:1)
conquiescere socios vestros non posse quoad regia Pergami sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 448:4)
Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxime gratum erat Romanis, suo quique proprio decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 464:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION