라틴어 문장 검색

sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 757:2)
natura hoc ita comparatum est ut qui apud multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter publicum commodum videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:1)
spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 382:5)
nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 455:1)
Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 148:3)
gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 232:2)
Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 265:1)
grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:1)
fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 24:1)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)
quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 419:1)
aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent maleficiis, florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam petissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 204:2)
Fundanis pace esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae civitatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 279:2)
rem per se popularem ita dextere egit ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur, nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 514:1)
P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 466:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION