라틴어 문장 검색

Ambitio namque dissidens mortalium Aut gratiae subscribit aut odio suo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta26)
Namque et superbi luget Aeetae domus, Et regna Peliae scelere Medeae iacent, Quae saevum ingenium variis involvens modis Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum infecit manus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
Secundum ostendit scelera non ira deum, Fatorum dicto sed puniri tempore;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.8)
non enim iudicio domini sed scelere perimuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:3)
Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 4:1)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)
mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:3)
multum commendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsum, postremo vel amor vel odium rei;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:2)
Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:2)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:4)
Porro inter multa scelera multorum nullum atrocius videbatur, quam quod in senatu senator senatori, praetorius consulari, reo iudex manus intulisset.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 2:2)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 723)
Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 726)

SEARCH

MENU NAVIGATION