라틴어 문장 검색

ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:4)
nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:7)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:2)
sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:7)
quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 4:6)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:4)
ita sine iniuria potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 3:2)
cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:8)
vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:2)
si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:10)
opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:4)
Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION