라틴어 문장 검색

Constat et in fontes vitium venisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:3)
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:1)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus inpleratque uterum generoso semine, cum sic incipit Alcmene:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:4)
Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:15)
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 17:3)
saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:2)
sunt poma gravantia ramos, sunt auro similes longis in vitibus uvae, sunt et purpureae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:6)
non apis inde tulit conlectos semine flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:6)
Falce data frondator erat vitisque putator;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:7)
quam socia postquam pariter cum vite probavit, "at si staret" ait "caelebs sine palmite truncus, nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:2)
haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:3)
Sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:2)
Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION