라틴어 문장 검색

Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장9)
Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장16)
Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:1)
Magnorum fluminum capita veneramur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:3)
Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:4)
Corpora nostra rapiuntur fluminum more.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:10)
" In idem flumen bis descendimus et non descendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:2)
" Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:3)
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)
Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:4)
Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:4)
Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:4)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:2)
Omne animal terrestre alget, esurit, sitit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION