라틴어 문장 검색

Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui retulit, et vix consummato sermone sine mora recuperata bona valitudine curia pedibus egressus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:2)
comiter quoque et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:4)
At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem et periculum inminens in caput suum vertere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 15:2)
sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:5)
et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:3)
quae sermonis auctor est Mercurii nomen accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:2)
Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:3)
hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:3)
Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur, et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, inpertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:2)
Et, ne sermo per singulorum nomina deorum vagetur, accipe, quid Assyrii de potentia solis opinentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 17:1)
verum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 2:3)
et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)
Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:1)
Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION