라틴어 문장 검색

Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장377)
3 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장1)
Id vero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장8)
quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장3)
squamae aeris, quod stomoma appellant, P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장83)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장109)
pthiriasin Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장198)
Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장240)
Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic † appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장351)
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장367)
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장372)
Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장376)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장36)
Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION