라틴어 문장 검색

quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus unus praecipue telis petebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 14:2)
Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae - nam hoc quoque traditur - cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 24:1)
siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 4:2)
Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 30:1)
Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 34:2)
Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus - namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur - ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 18:1)
Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 3:1)
Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 20:1)
Rex monere, ut satis haberent arma retinere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 23:1)
"Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:11)
Hos centum falcati currus sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 7:2)
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 11:1)
Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 11:2)
His quoque falcati currus L erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 14:1)
nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi, Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION