라틴어 문장 검색

itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:1)
quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:3)
et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 346:3)
quod est igitur huius doctoris officium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:1)
quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:2)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 86:2)
latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 86:3)
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 106:1)
doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 240:1)
, non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:4)
atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 275:2)
ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 337:1)
quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, quod auctores, quamvis eodem tenderent, diversas vias muniverunt atque in suam quisque induxit .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 8:2)
his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION