라틴어 문장 검색

Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem inter principes ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 83:1)
Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:8)
Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur.
(카이사르, 아프리카 전기 88:3)
Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:6)
Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:5)
Cohortes [… in] animo habeo ad vos mittere.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:16)
Quod Caesar cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:4)
Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:12)
An me deleto non animum advertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent?
(카이사르, 히스파니아 전기 42:13)
Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:1)
Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:2)
Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:1)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)
Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus eceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION