라틴어 문장 검색

Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장12)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장6)
et dixerunt ad eos: " Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장33)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장55)
Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장35)
exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장20)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장9)
Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장25)
Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti beatas fore res publicas si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae contigisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:10)
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?’
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:27)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION