라틴어 문장 검색

nam ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 284)
nunc propter bella civilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 232)
ergo quia specialiter Achelous Graeciae fluvius dicitur, aut species est pro genere, aut secundum an- tiquitatem est locutus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 826)
quamvis elysios miretur graecia c. licet praeferantur inferi a Graecis poetis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 381)
haec autem herba a Medis translata est in Graeciam, quo tempore eam invaserunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2154)
Athon autem mons est Graeciae, Rhodope mons Thraciae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3323)
Decii autem duo fuerunt, quorum unus bello Italico, alter Gallico se pro re publica devovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1692)
constat Acer- ranos ab Hannibale secundo bello Punico captos et necatos, unde ait vacuas Acerras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2258)
quis aut eurysthea durum Eurystheus rex fuit Graeciae, Persei genus, qui Iunonis instinctu imperabat Herculi, ut varia monstra superaret, quibus posset perire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 41)
undantem bello quasi non undas, sed bella portantem, propter Antonii et Cleopatrae gravissimum proelium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 281)
Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1274)
sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a] fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:1)
Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent - Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:1)
qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:4)
neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte . plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi- trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION