라틴어 문장 검색

tuque o sanctissima conivnx 'sanctum' non semper sacrum, neque religiosum est, ut hic, ubi 'sanctissima' incorruptae castitatis significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1582)
sancti custos soractis apollo Soractis mons est Hirpinorum in Flaminia conlocatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7853)
'sancire' autem proprie est sanctum aliquid, id est consecratum, facere fuso sanguine hostiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2003)
et dictum 'sanctum', quasi sanguine consecratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2004)
sancta ad vos anima quae differentia sancti sit, superius dictum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6481)
et me phoebus amat aut simile est quod dicit, quia uni- cuique deus, quem colit, summus videtur, ut "summe deum, sancti custos Soractis Apollo", ut Apollinem exaequaverit Iovi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 621)
Ennius "effudit voces proprio cum pectore sancto", id est proprio pectore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4245)
sacra deum sanctique patres duo dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4731)
sacra deum sancta apud illos sunt, sancti etiam parentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4732)
quarum sacra fero sacrum dici volunt, quod sit cum timore religiosum, sanctum, quod cum amore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4761)
Nec inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:1)
ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 88:2)
His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION