라틴어 문장 검색

cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:28)
'hoc age, Alcidae comes non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem, noverca cernat quo feram flammas modo.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:13)
vultum furoris cerno, di fallant metum!
(세네카, 메데아 7:11)
crevit ingenium malis.
(세네카, 메데아 14:12)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
cupido belli crevit atque auri fames totum per orbem, maximum exortum est malum luxuria, pestis blanda, cui vires dedit roburque longum tempus atque error gravis.
(세네카, 옥타비아 6:16)
iunctus atque haerens mihi semper quietam cerneres sedem inferum, proavos patremque, nominis magni viros, quos nunc pudor luctusque perpetuus manet ex te, nefande, meque quae talem tuli.
(세네카, 옥타비아 9:48)
non ego saevi cernere cogar coniugis ora, non invisos intrare mihi thalamos famulae;
(세네카, 옥타비아 10:4)
lata quo praeceps toros cerno iugales pariter et miror meos, in quis residi fessa.
(세네카, 옥타비아 11:7)
sed adesse cerno rara quem pietas virum fidesque castris nota praeposuit meis.
(세네카, 옥타비아 12:28)
modo cui patriam reddere cives aulam et fratris voluere toros, nunc ad poenam letumque trahi flentem miseram cernere possunt.
(세네카, 옥타비아 13:33)
fratris cerno miseranda ratem.
(세네카, 옥타비아 14:4)
sed ecce pugnax ignis in partes duas discedit et se scindit unius sacri discors favilla - genitor, horresco intuens:
(세네카, 오이디푸스 4:28)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION