라틴어 문장 검색

ad quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum, aut si diem proferri vellet, obsides accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 403:1)
legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 439:2)
legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 442:1)
legatis captivorum senatus ab dictatore datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 698:1)
maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse, et patres vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 704:1)
rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi, sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:1)
senatus summotis arbitris consuli coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 719:2)
si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 723:1)
cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 748:1)
decem primo legatos venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 750:2)
morantibus deinde longius spe alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 751:1)
et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 752:2)
horum parentes cognatique aegre pervicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 48:1)
nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, morem magis inquit loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 50:1)
ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION