라틴어 문장 검색

exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 12)
nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 23)
tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis, ille ego sum cuperes dicere posse palam, certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, et raram famae conciliare fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 55)
si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1047)
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet, nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1064)
nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1065)
sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1067)
denique nulla mihi captatur gloria, quaeque ingeniis stimulos subdere fama solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 144)
des licet in valido pectus mihi robore fultum, fama refert Anyti quale fuisse reo, fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 126)
nominis et famae quondam fulgore trahebar, dum tulit antemnas aura secunda meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1215)
si liceat, nulli cognitus esse velim, an quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1217)
dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, nec potes in maestos omnis abire rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 142)
ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius Iliacam celeri vir pede pressit humum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1416)
non ex difficili fama petenda tibi est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1418)
87. Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi, ut in pulcherrimo sancti Francisci Assisiensis hymno manifestatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION