라틴어 문장 검색

tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 628:1)
quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 661:2)
diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac volneribus vallum sumus tutati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 701:1)
nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 709:4)
at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 739:2)
dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 740:1)
cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 743:2)
cum ferme triginta senatores ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 185:1)
Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 220:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 278:1)
tuM refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 329:1)
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 360:1)
et viginti quinque naves datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 435:1)
par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION