라틴어 문장 검색

aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:2)
sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:2)
quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:1)
nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:2)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:3)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)
idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:3)
nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum ex constet, non sint partes totius ex quibus . videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 45:1)
omnis autem oratio constat ex iis, significantur, et iis, quale signicant, id est rebus et verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:1)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 76:1)
nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 77:2)
nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:1)
idem Theodorus, qui de eo, an sit, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περι` οὐσίασ και` συμβεβηκότων existimat quaeri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION