라틴어 문장 검색

Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:2)
cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:2)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:2)
Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:1)
sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis indignantibus leniter incipere non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:5)
Sanguine Troiano et Rutulo dotabere virgo, et protinus argumentum a simili conveniens ex praecedentibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 8:2)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Hoc autem praecipue irascentibus convenit, ut Neptunus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:1)
Sunt apud Homerum versus vulcis ac rasis similes et nihil differentes ab usu loquendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:1)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION