라틴어 문장 검색

Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.20)
Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.1)
Adoptare permittitis adolescenti quem lex in patrimonio diuidendo experitur?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.26)
Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.36)
non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.24)
Diuidere controuersiam putabat ad rem pertinere si illum interrogares, non putabat si audires.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:1)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.14)
Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.1)
maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.4)
Vnus omnium exheredatus sum diuidendo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.6)
Lex te diuidere, me eligere iussit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.9)
Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION