라틴어 문장 검색

quae vinctam orationem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter fluentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 172:2)
id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 172:3)
In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere et quadrare et perfici volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:1)
Quonam igitur modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:2)
nam, cum esset habita ratio, quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:7)
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:1)
nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite, incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:2)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:3)
Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 193:3)
quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine adhibita, consequemur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:2)
ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 202:3)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:4)
neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION