라틴어 문장 검색

sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius propositum est hostem ferire, civem defendere.
(세네카, 행복론, Liber IV 163:2)
eadem res me defendit, quae vetat.
(세네카, 행복론, Liber IV 168:7)
si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim.
(세네카, 행복론, Liber IV 173:7)
deserentem vis maior excusat.
(세네카, 행복론, Liber IV 187:6)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 13:4)
Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:1)
Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:1)
hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:9)
Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:2)
Obicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:5)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 124:1)
Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi."
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:5)
Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION