라틴어 문장 검색

9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
natosque pater nova bella moventes ad penam pulcra pro libertate vocavit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:1)
Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:11)
sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem Ytaliam regeret. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 20:2)
"Sed bella quibus Imperii corona proposita est, minus acerbe gerenda sunt". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:16)
Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:22)
Inimicitiae Gallici et Britannici regis in bella aperta tantum non eruperant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.19)
non enim multo post belli inter illas nationes causae exstiterunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.25)
quod quidem bellum longe lateque diffusum, ad omnes fere oras orbis terrarum pervenit, Gallosque hanc continentem relinquere, quanquam invitos et renitentes, coegit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.26)
Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.48)
Hoc bello feliciter gesto, animum ad rei militaris scientiam intendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.13)
- Belli Americani causae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.2)
Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam Angliae exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.7)
Nunc vero ad Martis horrentia arma maturemus, satis, enim, de causis hujusce belli, jam dictum esse puto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.19)
- Bostoniam vacuefaciunt Britones, apud Neo-Eboracenses bellum gesturi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION