라틴어 문장 검색

ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praetermittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:4)
Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:5)
" Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:4)
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:4)
' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:2)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
tanta vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique isto tuo significari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:2)
Enitendum est ut ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 207:1)
Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:1)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:1)
uterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam significavit facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:5)
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:4)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 321:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION