라틴어 문장 검색

simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장3)
Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장1)
ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장3)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem dempsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장3)
In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque fidei auctoribus memorata sunt rettuli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장1)
neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장4)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장8)
quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장7)
At Sabinus, donec exercitus in unum conduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia ad hostem pergit, compositum iam per angustias saltuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장1)
et quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis sorte missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장6)
maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut non sui anxius cum fide audiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION