라틴어 문장 검색

atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:6)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:3)
saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:2)
quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:9)
sed - saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia - querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:1)
quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:2)
saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:2)
et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:3)
erumpunt saepe vitia amicorum in ipsos amicos, in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:2)
quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:1)
illos verum saepe dicere, hos numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:4)
nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:4)
Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장3)
sed cum ex eo, quia quasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur,' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION