라틴어 문장 검색

Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:2)
ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:2)
Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:3)
Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. in iure civili, Pauli filius Africanus in re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:1)
Quidam autem ad eas laudes, quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:2)
quod idem fecit Timotheus Cononis filius, qui cum belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:3)
Qui igitur ad naturae suae non vitiosae genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet), nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:3)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
Nihil est autem, quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque capiendo servare constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 160:3)
ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:2)
sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per quam eas assequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:2)
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 40:1)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:3)
Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION