라틴어 문장 검색

Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:1)
simus inter exempla.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:7)
Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:1)
Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:3)
Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:1)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Cogita, quantum nobis exempla bona prosint:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 30:4)
Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:1)
Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:1)
vis alterum exemplum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:8)
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:2)
si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:4)
Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:2)
volo tibi ex nostro artificio exemplum referre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 1:2)
Quid est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION