라틴어 문장 검색

quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:10)
quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:6)
tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:14)
Sexti iudicium exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:9)
omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 5:2)
in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 1:3)
tu quid de hac re sentias, tui iudici est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:5)
quod scribis mihi trium Antoniorum unam atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei iudici esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:1)
statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani iudicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:2)
nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi maxime conducere rei publicae videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 1:4)
hac de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 5:8)
optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum iudicium tibique omnes fortes viri dare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 8 1:2)
itaque iudicium tuum magni aestimans idque veritus me ipse conlegi et ea quae didiceram, legeram, acceperam, graviora duxi tua auctoritate addita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 9 2:1)
non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:8)
qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 11 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION