라틴어 문장 검색

legem praecipue sumptuariam exercuit dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra uetitum retinerent deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, iam adposita e triclinio auferrent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 2:1)
ius ciuile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 2:1)
plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 3:3)
in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 2:1)
debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quae dicat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:4)
paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas uillas uetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum uasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inuenta est conscripta litteris uerbisque Graecis hac sententia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:2)
Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi Iulia lege diuisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:3)
nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:2)
neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:3)
recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:2)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 1:1)
cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:2)
athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 3:2)
amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION