라틴어 문장 검색

LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 14:1)
LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 8:1)
Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 3:1)
Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 20:2)
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 3:1)
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 5:1)
"Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit, an in milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros in fugam declinari?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:20)
"congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:22)
Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo in aedificanda classe amborum studio usus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 15:1)
XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 6:1)
praeterea milia et D equites imperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 16:3)
CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 2:2)
LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 18:1)
Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 22:3)
Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION