라틴어 문장 검색

facilius efficiet, quisquis obiecit ei, crimen honestum quam turpem Catonem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:3)
" Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:2)
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 37:1)
ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:2)
ideoque ne resurgere quidem adulescentiae licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:3)
Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:4)
Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 66:4)
" Quid tamen," inquit, " prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum, ut idem et honestum et iucundum sit ?"
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 74:1)
" Multum tamen praestant quod loquuntur, quod honesta mente concipiunt;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:2)
Exorabor, antequam roger, et honestis precibus occurram.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:3)
Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
honestae sunt, in quibus cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam suum possit dicere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:5)
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:1)
Non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:1)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION