라틴어 문장 검색

Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:16)
"Turne, in te suprema salus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:3)
Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:18)
ea visa salus morientibus una;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:12)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
"quod te per Genium dextramque deosque Penatis obsecro et obtestor, vitae me redde priori!"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 761)
minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent esse ad studium suifragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini umquam fore.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 13:2)
haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 5:2)
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문1)
quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:6)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:3)
At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:1)
Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION