라틴어 문장 검색

Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:3)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:1)
Atque haud scio an par principibus esse potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:7)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
iam in altercando invenit parem neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:7)
horum aetati prope coniunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quamvis nescires quid ei deesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:1)
erant[que] ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:2)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:4)
erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:1)
Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:3)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION