라틴어 문장 검색

quae nascendi quoque fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:2)
nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:2)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:2)
fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 64:3)
quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:1)
vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:5)
quid enim crudelius quam honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:2)
ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:5)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:2)
hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 252:2)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장10)
In iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION